

Epistola I ad Timotheum*
Caput 5: Versus 24
Quorumdam hominum peccata,etc. Quia dixerat sine praejudicio nihil faciendum, determinat ubi praejudicium sit necessarium, et ubi non, dividens bona et mala, in manifesta et occulta, quasi dicat: ideo opus est examinatione, quia sicut quaedam sunt manifesta, quae non oportet examinari, ita quaedam sunt occulta, de quibus sine praeexaminatione non potest fieri praejudicium.Manifestata.Hoc dicit de iis, de quibus clarum est quo animo fiant, haec praecedunt ad judicium, quia si ista sequitur judicium, non est temerarium.Subsequuntur.Sicut quae occulta sunt mala ipsa non latebunt tempore suo quando Christi tempus advenerit, quo manifestentur: sic et de bonis. De his ergo judicemus: illa Dei judicio relinquantur.